Latin
CONSECTARIVM
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 62
Unproofread scanNot analysed yet
EXPERIMENTA ACUSTICA. EXPERIMENTUM I. CANALES SIVE STPHONES MIRIFICE propagant sonum. Uemadmodum lux receptaculis politis inclusa maximum intensionis incrementum sumit, ita &sonus per canales propagatus; Arbitror enim, si toti sphoerae sonorae cylindrus daretur unius milliaris capacitate sphoerae aequalis; sonum, qui in libero aëre lineam actionis non habet nisi 24. passus, in cylindrico illo canali lineam actionis ultra mille passus propagaturum. Suffragatur opinioni meae ipsa experientia; Ajunt enim Romanorum Aquaeductuum Praefecti, intra Aquaeductus longissimo spacio vocem loquentium etiam ad quingentos pedes tanquam praesentem, potissimùm si canalis fuerit insigniter politus percipi; experientia quoque docet, ducentorum pedum canalem in alterutro extremo voces etiam submissas reddere, neque mirum id cuipiam videri debet; cùm vox canalibus inclusa, dum evadere nequit, propagatione in longitudine factâ recuperare nitatur, quod in Medio libero diffusa dispersione, dissipationéque specierum perdiderat; in hisce enim angustijs identidem reflexa multiplicatáque ingens uti incrementum ita remotissimos quoque suae propagationis terminos acquirit. Verùm hoc loco omittere nequeo, insignem quaestionem, necdum adhuc a quoquam, quòd sciam, decisam, estque ea, quae sequitur.