Latin
COROLLARIVM
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 67
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM, Hinc patet, quod Tubus Conicus plùs vocem intendit, quàm Tubus cylindraceus, ille enim reflectendis speciebus sonoris hoc aptior est; Unde si utrúmque tam Conicum quàm Cylindraceum in circulum contorqueas, Conicus in circulum contortus plùs poterit, quàm Cylindraceus in circulum contortus; nam Conico circulari ex amplo in angustum coeunte, species sonorae coarctatae constipataeque vehementer intendentur, non secus ac ventus locis angustis constrictus majorem vim obtinet. In Cylindraceo verò circulari aequalis ubíque soni est constipatio.