Latin
COROLLARIVM
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 69
Unproofread scanNot analysed yet
&quaelibet verba quantumvis submissè submurmurantem, à consistente in C. opposito tantùm loco &nullo alio, perceptum iri. Cùm enim vox circulariter juxta dicta propagetur, in diffusione verò sua in oppositas à parte A. partes feratur motu aequali, aequali necessario tempore utrúmque semicirculum ABC. &CDA. conficiet in A &C. ergo eodem momento pertinget, &cùm phonismorum ibidem fiat unio, necessariò vox vehementer intensa, quae priùs imperceptibilis erat, in dicto puncto mox sensui se sistere incipiet. In nullo igitur puncto circuitûs praeterquam in B &C. vocem perceptibilem, ita probo. Constituatur Auris in B. &in A. consistens vocem submurmuret, dico in B. nihil perceptum iri; Cùm enim AC. ambitus, parti ADBC. pars inaequalis sit, illudque brevissimum, haec longissima, fiet ut vox ex A. in C. delata nimis citò avolet, vox verò ex A per D, &B in C. delata, nimis tardè veniat; hinc sit, ut vocum phonismorúmque ibidem unio peragi nequeat, &consequenter nihil ibidem perceptibile; cùm igitur omnes arcus hoc pacto accepti inaequales sint, &inaequali tempore à voce peragantur, in nullo quoque vocis intensio contingere potest, praeterquam in oppositis punctis ACB. ubi aequalitati linearum aequi-diuturnus motus perfectè correspondebit.