# Phonurgia nova 69

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/69

& quaelibet verba quantumvis submissè submurmurantem, à consistente in C. opposito tantùm loco & nullo alio, perceptum iri. Cùm enim vox circulariter juxta dicta propagetur, in diffusione verò sua in oppositas à parte A. partes feratur motu aequali, aequali necessario tempore utrúmque semicirculum ABC. & CDA. conficiet in A & C. ergo eodem momento pertinget, & cùm phonismorum ibidem fiat unio, necessariò vox vehementer intensa, quae priùs imperceptibilis erat, in dicto puncto mox sensui se sistere incipiet. In nullo igitur puncto circuitûs praeterquam in B & C. vocem perceptibilem, ita probo. Constituatur Auris in B. & in A. consistens vocem submurmuret, dico in B. nihil perceptum iri; Cùm enim AC. ambitus, parti ADBC. pars inaequalis sit, illudque brevissimum, haec longissima, fiet ut vox ex A. in C. delata nimis citò avolet, vox verò ex A per D, & B in C. delata, nimis tardè veniat; hinc sit, ut vocum phonismorúmque ibidem unio peragi nequeat, & consequenter nihil ibidem perceptibile; cùm igitur omnes arcus hoc pacto accepti inaequales sint, & inaequali tempore à voce peragantur, in nullo quoque vocis intensio contingere potest, praeterquam in oppositis punctis ACB. ubi aequalitati linearum aequi-diuturnus motus perfectè correspondebit.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
