# Phonurgia nova 7-2

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, SECTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/7-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/7-2

quadam ratione auribus sese sistere non possit. Sicuti igitur luminis proprium est, repraesentare differentes colores corporum, juxta differentes nunc radiorum incidentium, nunc reflexorum directiones in superficies, & hinc ad oculos factas; ita sonorum proprium est, repraesentare differentes Corporum qualitates ope moti aëris eorum superficies impingentis, ferientísque; ita ut haud incongruè possimus dicere, colores nihil aliud esse, quàm differentem immersionem & reflexionem radiorum in medio; quemadmodum soni nihil aliud sunt, quàm differentes aëris motiones: Si enim quispiam subtilissimas aëris motiones, dum aliquod Instrumentum resonat, re & in aqua.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
