# Phonurgia nova 71

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, COROLLARIVM I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/71

EXPERIMENTUM V. VOXIN COHLEIS, SIVE TUBO CONICO SECUNdùm lineam helicem sive spiralem contorto, uti omnium corporum aptißimo, ita maximas quoque vires obtinet. Bservatione sanè dignissimum & hoc experimentum est, sonum intra Tubum conicum spiraliter contortum, cujusmodi cochleae sunt, prae omnibus aliis hucusque dictis corporibus mirum in modum augeri, neque unquam id credidissem, nisi experientia me saepè saepius hujus certiorem fecisset: nihil in hoc genere mirabilius vidi Antro DIONYSII Tyranni in formam interioris auriculae constructo, SYRACUSIS in Sicilia adhuc superstite, cujus descriptionem vide in Historia prodigiosorum sonorum. Certè naturam sapientissimam prae omnibus figuris in architectanda aure hunc cochleatum tubum elegisse lib. I. Musurgiae cap. de Anatomia aurium omnis generis animalium ostendimus, & quantò quaedam animalia perfectioris fuerint auditûs, tantò perfectiorem cochleam patentiorémque iis attribuit, ut in auribus porcorum, leporum, murium, canum, asinorum, potissimùm elucet; In quorum aurium fabrica natura tubos perfectissimè helices constituit; qua de causa, quóve naturae consilio? declarandum operae pretium duximus. Cur igitur prae omnibus aliis cochleatus tubus maximè sonum intendat, hanc causam assigno, quòd, quaecunque de tubis conicis, & cylindricis sive rectis, sive tortis dicta sunt, huic cochleato cono perfectissimè competant. Nam non tantum perfectè species sonoras colligit, atque multipliciter reflectit, sed & in omnem partem reflectit retro, ante, reflexione ut plurimum orthophona, & cum helicis meatus tantùm subtili diaphragmatè distinguatur, impingendo in latera, non tantùm reflectendo augmentat sonum, sed & penetrando in altero phonismos mirificè intendit. Verùm ut haec meliùs intelligantur. Sit tubus conicus in helicem cochleatam contortus AMQC. dico in eo vocem prae reliquis omnibus corporibus concavis maximè intendi; Sit vocale in A. ex quo vox propagetur intra concavitatem tubi, & quoniam irregulari curvitate penetralia tubi disposita sunt, fit, ut perpetuò stellata quaedam reflexio nascatur, quae, quantò plus intro penetrabit, tantò semper acutiùs & acutiùs reflectet, donec tandem in reflexione orthophona intensissimum sonum efficiat, ita vides A. vocem incidentem in E. inde reflecti in F. & hinc in G. & H. & I. & K. & L. quae linea, cùm orthophona sit, in se reflexa sonum vehementer intendet; pari pacto A. linea vocalis incidens in M.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
