Latin
COROLLARIVM I
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 72
Unproofread scanNot analysed yet
inde reflectetur in N OPQ &reliqua puncta stellatim, donec in R S. orthophona intensissimum sonum iterum pariat; Cùm verò ex puncto A. infinitae lineae duci possint, singulae in diversa interioris superficiei puncta illisa, inde semper acutiùs &acutiùs reflectent, donec in aliqua orthophona quiescant. Verùm cùm phonicum punctum A. Mathematicum non sit, sed Physicum latitudine sua sensibili praeditum, ex V &X. procedentes sonorum lineae, similes reflexionis leges servabunt; hinc fit, ut infinitae lineae semper acutiùs &acutius reflexae, ubique aliquem orthophonismum relinquant ex quibus tandem vehemens illa soni intensio nascitur, quam in hujusmodi tubis miramur, &in nullo alio tubo sit; Cùm praeterea tubus semper decrescat ex amplo in angustum praeter orthophonismos inter gurgustia illa tubi constitutio soni intensionem mirum in modum augebit, qui circa orificium C. tandem erit intensissimus; propagatus vero eâ lege sonus, quâ intus remeavit, extra, phonismis infinitis auctus propagabitur. Vides igitur ex hisce luculenter causam, cur in hujusmodi tubis, tanta fiat vocis intensio. Verùm de hisce in sequenti distinctione de instrumentis acusticis fusior dabitur dicendi materia. COROL. Ex his patet, cur natura sagax animalia, quae magna vi acustica pollent, organo cochleato instruxerit; est enim hoc tum reflectendis speciebus sonoris, tum iisdem augendis multiplicandísque aptissimum.