Latin
SECTIO IV
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 74
Unproofread scanNot analysed yet
Imò ut aliquam hujus rei experientiam sumerem, campanas vitreas conflari curavi, easque Vitruvianâ methodo locis concavis situata studiosè disposui, voces secundum omnes intensionis gradus adhibui, neque tamen quicquam soni perceptum fuit, sed tinnitus tantùm, qualis in puteis &locis concavis sentiri solet. Volunt tamen plerique concavas illas cellas &vasa tantùm fuisse adhibita ad magnam resonantiam theatro conciliandam. Quod non nego; sed quid tam ingeniosâ in vasis juxta consonantias harmonicas proportionandis industriâ sine eorundem attactu immediato contulerint, non video. Ad quem finem tam studiosa &subtilis secundùm triplex Musicae genus diatonicum, chromaticum enarmonicum vasorum distributio ordinata fuerit, dispicere minime valeo, cùm sine symphonia actuali haec omnia inutilia fuerint &nullius usus. Vel igitur dicendum est tantùm ad voces comaedorum augendas fuisse institutas, vel alium aliquem usum habuisse, sed verisimile non est, Echaea cum tanto harmonico artificio ob solam majorem vocis resonantiam compacta fuisse; neque etiam dici potest, ut paulò ante probatum fuit, voce sola sive illisione acris in ea factâ, in harmonicam symphoniam fuisse incitata.