Latin
SECTIO IV
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 77
Unproofread scanNot analysed yet
Et in tantùm quidem placuit inventio hujus theatri VITRUVIO, ut ejus causâ totius Musicae theoricae fundamenta praemiserit, quamvis &ipse in multis dubius difficultates occurrentes non praeviderit; Si enim perfectam Musicae scientiam habuisset, nunquam in minoris theatri Echaeis describendis usus fuisset Enarmonico genere; cùm hoc ad concentum exhibendum propter variae misturae sonos in aereis vasis intravenientes inutile sit, ut septimo libro Nusurgiae nostrae fusè probavimus: neque fieri potuerit, ut aenea illa vasa tam exactè fusa fuerint, ut dieses &dieses in minutissima intervalla distinctè exhiberent; Diatonicum igitur genus huic negotio aptissimum adhibere debebat consultiùs; cùm enim Diatessaron &Diapente adhibeat in Enarmonico genere, quid aliud nisi diatonicum describit? Unde patet, quàm multa etiam in maximorum Authorum monumentis lateant erronea, quae si intimè discuterentur, vel in ipsis solibus deformes maculae detegerentur. Unde colligo, verisimile esse, VITRUVIUM hujusmodi theatri fabricam ex aliquo manuscripto ARISTOXENI simpliciter descriptam posteris exhibuisse; Cùm multa in dicta trium generum descriptione occurrant, quae cum regulis musicis convenire non possunt. Sed audio nonnullos obmurmurantes, multa habuisse Graecos admiranda, quorum ratio posteros fugerit, &è talibus unum fuisse Theatrum Vitruvianum, in quo &Echaea tali industria &arte quadam incomprehensibili ita fuerint adaptata, ut sola voce excitata fuerint. Verum cum hujusmodi res omni experientiae repugnet, de ea quoque nullus sapiens disceptare debet, nisi fortè nobis persuaserint aliquam occultam intelligentiam ad vocis sonitum ea concitâsse, quod ridiculum, ne dicam, stultùm esset asserere. Est enim proprium hujusmodi rerum Graecanicarum admiratoribus, somnia sibi fingere, &quaelibet ad placita sua stabilienda, etiam à ratione &experientia dissona excogitare; Non tamen negaverim, uti &supradictum est, tinnitum aliquem symphoniacum ex recitatione comaedorum fuisse perceptum, quemadmodum &experientia supra nos docuit. Sed eum nequaquam sufficientem fuisse ad intentum ab antiquis finem obtinendum. Nonnulli advertentes in Hyppodromi Romant adhuc superstitis vestigiis, nescio quae testacea vasa visceribus murorum inserta, in eam devenêre sententiam: Hujusmodi vasa non aliâ de causâ ibidem disposita fuisse, nisi ad resonantiam theatri augmentandam. Verùm vehementer hallucinantur, cùm dictus Hyppodromus nec formam theatri, multò minùs ob currentium equorum, hominumque tumultuantium strepitum, resonantiâ indiguerit. Dico itaque, testacea illa vasa ad pondus murorum sublevandum, quemadmodum &hodierno die in fornicibus tophaceis pondere sublevandis adhuc fieri videmus, inserta fuisse; Atque haec sunt, quae de theatro VITRUVI dicenda nobis occurrerunt, sed jam calamum ad alia convertamus.