# Phonurgia nova 81

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, COROLLARIVM I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/81

COROLLARIVM I. Ex his constat, quòd si quis similem fabricam, id est, duos parietes 63. circiter passuum distantiâ remotos construeret, is similem Echum sit habiturus, cùm ad distinctè reddendam vocem nihil aliud requiratur, nisi proportionata distantia, quam dabit 63. passitum. Si quis verò cisternam seu puteum faceret totidem passuum altum, is Echum quoque similem inveniret. COROLLARIVM II. Patet itaque non substructiones, non aream, non intermedium palatium multis instructum fenestris, non ambulacra, hanc prodigiosam Echum causare, sed, ut dixi, murorum planissimorum & nulla scabritie impeditorum situm parallelum. Neque fenestra necessariò in RS. situari debet, si enim in alia parietis parte fenestra fieret, eandem Echum te habere certum est, & forsan in medio parietis puncto I. fenestra multò majorem effectum sortietur, sed haec Architectis consideranda relinquamus. Atque haec sunt, quae de Echo Villae Simonettae paucis describere voluimus. CAPUT

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
