Latin
ICHNOGRAPHIA SPECUS SYRACUSANAE DIONYSII TYRANNI
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 85
Unproofread scanNot analysed yet
Hic subjungam aliud mirificum aedificium PAPIAE adhuc superstes, eo artificio constructum, ut in ostio existens Echum percipiat ad miraculum prodigiosam, nam tricies interroganti, respondere videtur; tam distincta, tam exactâ singularum syllabarum pronunciatione, ut multi non naturae opus, sed daemonis illuc compacti illusionem esse simpliciùs sibi persuaserint. Quos inter &HIERONYMUS CARDANUS fuit, quod equidem in homine ingenioso &naturae arcanorum minimè inconsulto, mirum est. Sed audiamus verba dicti CARDANI in libris de subtilitate lib. 18. de Mirabilibus impressis NORIMBERGAE. in fine libri sic ait: Tertium Vigiliae genus purum est ac syncerum, in quo tamen multis modis mira videre contingit: velut cum Echo resonat tam maximè multiplex, contingit, ut quandóque septies voces reddat. Noctu id mirum in modum admirabile est, &nisi vulgata res esset, quemcúnque posset perterrefacere, adeò voces perspicuas ac tardè quandóque reddit. Causa est aër, qui à planis repercutitur cavisque: non enim nisi antra aut muri resonant, resonant autem ex vetustis, &magis procul, quàm propè: Elidi vocem in Echo necesse est ac plano intermedio referri. OCultiplex est persapè, nos triplicem audivimus. Nec solùm multiplicis vocis, aut septies redditae exempla antiqui cognoverunt: Verùm in PAPIA, TICINUM, olim Basilica magna, vocant SALAM Itali, quae juxta arcem civitatis ex ostio toties remittit voces, ut numerare nequeas, quandóque decima-tertia vox auditur: aderant testes multi, &inter caeteros medicae artis Professor egregius MELCHIOR MALHEUSER Germanus noster discipulus. Credidisses ab aliquo responderi, aut deludi: Emoriuntur sensim voces ac desinunt: Vnde mirum in modum AHIME, quod sonat latinè heu, refertur: velut morientis ac deficientis vox. Quadrata haec est ades, &fenestris patulis pluribus, in superiore à lateribus illuminatur. Caeterùm frons &paries ex adverso positus integri sunt, nisi quòd in fronte ostium adest, longitudo pedes circiter centum, latitudo 25. fermè resonat, &multiplex vox, si juxta parietem alterum ex adverso ostii steteris. Videtúrque ex sublimi tunc ostii parte reddi. Itaque ex utroque latere &maximè extra ostium ipsum stantibus vox resonat, in medio nequaquam. Vnde nemo dubitare potest, vel daemonem esse, aut sycophantiam. Nam vix Echo credi potest, adeô clarè, adeo expeditè, adeò saepè, ac ordine certo voces omnes exaudiuntur. Altitudo dimidio, ut reor, latitudine major; excelsa enim haec est Basilica.