Latin
ICHNOGRAPHIA SPECUS SYRACUSANAE DIONYSII TYRANNI
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 87
Unproofread scanNot analysed yet
Cujus rei rationem in praecedentibus fusè ostendimus, scribitur tamen, si tubâ aut tibiâ vulgò Cornetto insonentur haec intervalla, ut, mi, sol, per monosyllaba, Echum formare concentum quendam in modum fugae endecaphonae, res auditu mira. Habet praetereà haec Echo juxta diversum situm clamantium diversas proprietates; Aliter enim apparet in medio constitutis clamantibus à latere vel fronte, aliter contra ad portas constitutis a clamantibus in medio, cujus quidem rei ratio alia non est, nisi situs murorum oppositorum, in quo vel per artificiosam vel casualem distantiam reflexae sonorum species multipliciter repercussae varias auribus ludificationes exhibent. Quarum omnium causam ille solus nescire poterit, qui praecedentia nostra de polyphonismis ratiocinia aut non legerit, aut si legerit, non intellexerit. Quòd verò hodierno diè non ea reflexae vocis miracula, ut olim tempore CARDANI &BLANCANI, praestet, hujus rei ratio est, quòd jam locus iste variis bellicis apparatibus repletus multiplicem vocis reflexionem impediat. Et manifestum hujus rei argumentum illud est, quòd à constitutis ex parte occidentali, ubi hujusmodi impedimenta collocata cernuntur, Echo non percipiatur; utpote speciebus dissipatis absorptísque. Atque haec sunt, quae de famosa hac Ticinensis Vrbis Echo dicenda putavi.