# Phonurgia nova 92-2

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, PRAGMATIA III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/92-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/92-2

PRAGMATIA III. AULAS IN PARABOLICAS SVPERFICIES deductas ita disponere, ut in certo puncto constituta auris quidlibet submissè prolatum percipiat. Uamvis de parabolae naturâ & proprietate supra affatim disceptatum est, ne tamen errorem aliquem in praxi committas; hîc aliquas difficultates praemittendas duxi. Sciendum itaque, parabolicam superficiem duplicem considerari posse, obtusam & acutam, quanto superficies concava fuerit obtusior, tantò habebit focum sive punctum acusticum vertici parabolae vicinius, quantò verò eadem superficies fuerit acutior, tantò punctum acusticum erit à vertice parabolae remotius. Punctum autem sive concursus radiorum semper est in axe parabolae.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
