# Phonurgia nova 97

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, LIBER I. SECT. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/97

Sunt enim multa secundùm theoriam pulcherrima, quae tamen nunquam ferè in opus deduci possint; & ne hoc idem de nostris hoc loco inventionibus fabricisque acusticis dici posset, singulari studio cavimus, ne quicquam poneremus quod experimento priùs non esset comprobatum. Cuicunque igitur per parabolas acusticam fabricam constituere animus est, is non alia, quàm diximus, methodo procedat, & infallibilem effectum consequetur. Neque enim necessarium est: parabolicas superficies in hoc negotio Echo tectonico, tam esse Mathematicè exactas, ut in speculis causticis praecipitur. Sufficiet figura, eâ, quà fieri potest, diligentiâ formae paraboloplastae ope elaborata. Nam cùm lineae sonorae suam latitudinem & satis quidem notabilem habeant, centrum acusticum parabolae non Mathematicum, sed Physicum & sua amplitudine praeditum esse, is solus nescire potest, qui praecedentia non intellexerit.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
