Latin
PRAGMATIA IV
Athanasius Kircher, Phonurgia nova 98
Unproofread scanNot analysed yet
PRAGMATIA IV. HYPERBOLICAM FABRICAM CONSTITVERE sonos congregantem. Uaecunque de Parabola diximus, hyperbolicis quoque superficiebus accommodanda sunt, ut proimde nihil de hujusmodi superficiebus formandis dicendum supersit. quis enim formam hyperboloplasten habuerit aptam capacitati loci, is in ambulacro quopiam duas describet hyperbolicas superficies, unà cum centris acusticis, in quibus auris constituta non secus, ac in parabolicis, voces quantumvis submissè prolatas percipiet. Cùm igitur haec omnia sint facillima, ad alia properemus. PRAGMATIA V. FABRICAS ELLIPTICAS SONOS XIRIFICE intendentes construere. Rae reliquis conicis sectionibus omnium huic nostro negotio Echo-tectonico aptissima est Ellipsis, unde hîc ellipticas fabricas fusiùs tractandas duximus; Quid verò Ellipsis sit, &quomodo describatur, supra dictum est. Ad institutum igitur. Elliptici fabricarum tholi hoc proprium habent, quòd in Medio libero duo semper puncta seu centra pariant. Sit primò forma ellipticoplastes tantae longitudinis, quanta tholi ovalis longitudo requisiverit. Sit igitur tholus AHB. gypseus; huic in polis A. &B. applices formam ellipsioplasten; sintque centra acustica C. &D. quae diligentissimè notentur; circumgyratáque forma ellipsioplaste intra gypsum, motu semicirculari tam diu, donec forma perfectam intra tholum superficiem ellipticam reliquerit, eritque fabrica perfecta; si quis enim in D. steterit &quantùmvis verba submissè protulerit, dico in C. constitutum omnia perfectè &distinctè percepturum; Cùm enim vox D. quomodocunque in tholo elliptico illisa semper in C. reverberetur, ibique infinitae species soni uno &eodem temporis momento pertingant, ibidem intensae species se auribus perfectè sistent. Nota tamen, superficiem debere esse, quantùm fieri potest, politissimam, &ut speculo similor sit, aquâ ex glutino, vel etiam gummi arabico dilutâ imbui debet, hâc enim omnes rimae &asperitates minutae tollentur, vóxque meliùs reflectet.