Latin · Elegiac couplet
FRONTISPICII PRAECEDENTIS
Athanasius Kircher, Phonurgia nova xiv
Unproofread scanNot analysed yet
Dum licet absentes audire &reddere voces,
Nec, quamvis oculis, distat ab ore locus.
Prima quidem est audita dato inclarescere signo,
Anglia, belligeris clangere nata tubis.
Anglia sic dicta est tuba, sic vel laeta fatetur,
Quod Kirchere Tuum est, Anglia velle suum.
Dumque Tui nusquam magis extat plausus honoris,
Quid mirum est Anglos praecinuisse Tibi.
Rara Avis, &diu domitrix Musurgia fati
Non timeas posthac, his celebrata, mori,
Extremam Cygnus languenti voce salutat
In Cantu superos, non moritura Diem.
Nam faecunda fores, quae solùm funere Phoenix
Dissimilem haud prolem vel rediviva paris.
Augurio vocis Tibi par Phonurgia surgit,
Voce pari resonans, sed nec honore minus.
Illic, heu taciturna nimis, Tuba conditur olim,
Nomine sub tanto sed tacuisse juvat;
Hic doneę pateant tantae miracula vocis
Spargat &Authorem latiùs Ipsa suum.
Ergo simul petat hoc sibi vox &gloria centrum,
Lausque sono discat crescere, Laude sonus.
Jamque suae incurvet modo cornua Luna Dianae,
Sunc propria indomitas ista agitare feras.
Sylvicolae terant, Satyri Faunique choreas
Auribus Ecce istis fistula digna manet.
Coeruleam si non Tritonque per aequora concham
Inflent, errantes decipit illa rates.
Horrisono miles Mars tuque accenderis aere,
Sed quoties diri funeris illa Tuba.
Caesaris haec nostra est, haec Gesta, haec Illius Arma,
Haec quodcunque sonet Buccina, Caesar erit.
ANTONIUS WIDDRINGTONUS Anglus.