# Phonurgia nova xxii

Athanasius Kircher, Phonurgia nova, JACOBUS ALBANVS GHIBBESIUS POETA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/xxii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/phonurgia-nova/xxii

JACOBUS ALBANVS GHIBBESIUS POETA Laureatus Caesareus in suo Epitalamiosic loquitur fol. 14. At vocem stentoream optasset. Oluisset utique sibi dari tubam illam novam, quam suus Author vocat Stentoro- phonicam, ad amplificandam, & dilatandam vocem, ut longè undique perciperetur ad complura passuum millia; nupera est inventio Academicorum Societatis Regiae Londini, praecipua verò laus tribuitur clar. Viro Samuëli Morlando Equiti Aurato, tanquam primo & unico Inventori; Tametsi lυρclamet Athanasius Kircherus, sibique decus famamque vendicet; Asseruit enim nobis haec scribentibus, rem totam abhinc annos circiter viginti à se descriptam & vulgatam in Tom. 2. Musurgiae, Cap. de Phonismis. ubi sermo de Cornu Alexandri Magni (cupidus tria praeco) Tot omnino ad milliaria probatum est in Anglia coram Rege; mirabilius multo est futurum, quod narravit mihi idem Kircherus de suo Tiburtino secessu ad Montem Vulturellum, uti rem recentissimam; is ibi cùm villicaretur (bis in anno solenne ipsi) Religionis causâ aedem B. Virgini sacram, quam instauravit, invisens hoc ineunte Mense funio anni 1672.

---

Athanasius Kircher, Phonurgia nova. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Phonurgia_nova.
