Latin
P. FRANCISCUS ESCHINARDUS
Athanasius Kircher, Phonurgia nova xxiv
Unproofread scanNot analysed yet
P. FRANCISCUS ESCHINARDUS. IN DISCURSU DE SONO PNEVMATICO IAEc à pluribus Mensibus (scilicet ex quo TuIba Anglica Romae promulgata fuit) quamplurimis etiam dignissimis Viris Ore &Scripto significavi; &audio non paucos nunc inclinare in meam sententiam, sicuti semper illi favit P. Athanasius Kircherus, à quo de Tubae phonicae constructione pulra mox accipies, qui praeter ea, quae edidit in Musurgia Anno 1648. construxit Conicum Tubum 21. palmorum longum, quo tam reddebat, quàm accipiebat voces, etiam tenues ex dissitis locis mirifice auctas; rem notissimam in Collegio Romano. Haec P. Eschinardus. Consentiunt hisce Ephimerides Romanae Anni 1672. ubi de Cornu Alexandri Magni, tum in Musurgia, tum in Arte Magna Lucis &Vmbrae, Cap. de Phonismis agit, hae expressè dicunt: Hoc inventum jam à vicennio Romae à P. Kirchero evulgatum. Idem testatur Joannes Philipus Hardorfferus in Libro de Recreationibus Nathematicis, Tractatu de usicae experimentis. Musurgia Tomo II. fol. 271. sic dicit: Acustica instrumenta ea vocamus, quibus, uti Opticis instrumentis remota nobis objecta &sensui visivo impervia, velunti vicina &propinqua oculis sistimus; ita acusticis instrumentis, sonos ad spacia remota, &sensui acustico impervia intra organa ad Naturae exemplar fabricata mirâ industriâ coarctatos auribus repraesentamus absentium. Item Fol. 275. Coroll.