Latin
SECTIO II
Athanasius Kircher, Phonurgia nova xxxix
Unproofread scanNot analysed yet
ATHANASII E SOC. JESU. TIONURGIII LIBER I. PHONOSOPHIA ANACAMPTICA quae &Ars Echonica dicitur. PRAEFATIO. CHO ludibundae Naturae jocus, à Poëtis imago vocis, juxta illud VIRGILII. Saxa sonant vocisque offensa resultat imago. A Philosophis reflexa, repercussa, reciproca vox, ab Hebraeis Bat col, filia vocis dicitur; Cujus ea recondita natura est, ut in hunc usque diem latentem vix sit qui explicârit. Notum quidem est, &paene vulgare, reflexam vocem esse, sed quomodo, ex quibus, qua propagatione, quâ celeritate, distantiâ efficiatur, adeò incognitum, ut quicquam aliud; nec videtur occurrentium difficultatum vastitas ullâ ratione exhauriri posse, nisi ab illo, qui maximâ experientiâ, singularíque industria instructus Nympham hanc fugitivam miris artibus elusam tandem deprehenderit, quod cùm nullus hucusque praestiterit, Ego desiderio ejus investigandae sylvarum occultos recessus, nemorum, montiúmque abdita receptacula, vallium, ruderum, camporum, paludumque scabrosa plana scrutatus, nihil non intentatum reliqui, quò ad abditam ejus naturam pertingerem; sed eam dum persequor fugit, dum fugio persequitur, dum blandè loquor blandè eludit, dum valde clamo, quasi asseclis sibi vocibus ascitis voces congeminat, cedere nescia; subinde veluti indignabunda responsum aversa subter-fugit; nonnunquam ad unum verbum, garrulitate penitus insolenti decem alia refundit; varietate itaque atque inconstantiâ hujus saepe saepius illusus quâ cantibus quà omnis generis Instrumentis Musicis, fugacissimam Deastram sistere, verbísque jam ad severitatem, modò ad blandiendum compositis, omnibus modis placare conatus sum, sed illa, uti sylvis &solitudinibus assueta, ita cicurari nescia, facilè omnes meos conatus elusit, comitem tandem mihi compulans Geometriam Anacampticam, denuò illam ferocius aggressus sum, cujus sagacitate tandem factum est, ut se sisteret, votisque meis planè satisfieret.