Latin · Dactylic hexameter
JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER, SATYRA X. EPISTOLA, lines 1.10.138-1.10.158
Auctores varii, Carmina 1.10.138-158
Unproofread scanNot analysed yet
Ominbus at quanto vobis sapientior unus
Archigenes, vobis non ut magis alter amicus,
Nec Veneri ignotus puer, ignotusve Minervae?
Dum vos doctrinae perculsi pectus amore,
Perque mare, et terras, et montes curritis altos
Avia quaerentes Musarum templa, domosque;
Ille sedens dominae blanditur, et oscula libat
Mutua: saepe jocos, teneri spe illectus amoris
Institut varios: hanc summo mane revisit,
Hanc aegre linquit, cum Phoebus mergitur undis.
Femineo student usque gregi; nam saepe frequentat,
Quas bene non operit vestis bombycina, quaeque
Pellucent in Cois, atque atrae comam, et hirtae,
Aestivum frigus captantes vespere primo
Incedunt humeros nudae, nudaeque lacertos,
Vesteque sublata gaudent ostendere suram.
Vos quoque, si sapitis ,tam magna exempla sequutos
Somnia jam vigilis decet abjecisse Platonis,
Et quam philosopho, potius pallere puella,
Atque hoc, quod superest, quidquid superesse dabunt Dii,
Comissabundos traducere leniter aevum.