Latin
JUNII DE RESTIIS SATYRARUM LIBER, SATYRA XVI. DESCENSUS AD INFEROS POETA, ET AMICUS, lines 1.15.1-1.15.39
Auctores varii, Carmina 1.15.1-39
Unproofread scanNot analysed yet
Po. Umbrarum e latebris, nigrique e faucibus Orci
Advenio, procul a Superis ubi tristia Pluto
Regna habet, et moesto manes Acheronte coercet.
A. Hic insanit homo. Medicum accersam? an magis illum
Comiter appellans dictis affabor amicis?
Hoc melius. Salve longo post tempore, Salve.
Po. Te quoque laetari atque tuam bene rem gerere opto
A. Quaeso, ut sunt salvae tibi res? …Po. Laeta omnia.
A. Gratum est.
Quid tragico sublime hoc ampullaris hiatu,
Carminaque ad ventos recitas, non more tuo, sed
(Des veniam verbo) male sani more Tigelli?
Po. Dii meliora! Meis ratio stetit optima verbis,
Quaecumque audisti nuper: modo namque ego vere
Sedibus ex Erebi (credant utcumque minores)
Evasi ad Superos. Me magna cupido videndi
Heroas priscos incessit, et Heroinas;
Ergo iter arripui, et recta me contuli ad Orcum.
A. Mira licet narres, credo. Quin, si grave non est,
Et vacat, oro, viae rationem, et singula nobis,
Si fas, quae subtus tibi visa, auditaque, pandas.
Po. Aequo animo faciam. Facilis descensus Averni,
Si modo solemnem serves ex ordine ritum,
Quo pius Aeneas olim, quoque usus Ulysses.
Hoc et Virgilii, hoc et Homeri e carmine noto
Perdiscas facile: repetitae ego taedia crambes
Non addo. Infernis me Tartara vallibus ima
Excepere, situ loca squalida, opaca tenebris.
In medio rupes: solido riget ardua ferro
Arx rupe in celsa, tenditque ad sidera moles
Ingens, aeria; infandas quo carcere poenas
Inclusi admissa solvunt pro fraude nocentes,
Quisque suas sortiti sedes. Orbis in orbem
Spira velut, rediens summa ad fastigia ab imo
Ascensus facilis dedit, ut dirimunt simul, atque
Pendulae uti educunt tecto conclavia scale
Aedibus in magnis. Delectus quilibet orbis
Suppliciis, noxisque suis non excipit omnes
Turmatim, proprio sed quisque addicitur orbi.