# Carmina 2.1.97-144

Auctores varii, Carmina, ELEGIARUM LIBER, ELEGIA I. AD VIRUM CLARISSIMUM MICHAELEM DE SORGO, lines 2.1.97-2.1.144. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/2.1.97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/2.1.97

Sed quod florentis praestantia munera formae
Gratior in pulcris aurea corporibus
Exornat virtus, intactosque afflat honores
Moribus ingenuis candida simplicitas.
His super illecebras culti sermonis utrasque,
Et belle urbanos posse movere sales
Adjice, et illaesi nomen, famamque pudoris,
Et pura ornatas religione animas.
Verior hinc vestrae praeconia laudis Apollo,
Non a vulgatis inchoat auspiciis,
Vosque bono ingenti laetas jubet esse puellae,
Quantum nulla alio est gens alia in populo.
Atque utinam! vestram digno sat carmine formam
Poscam ego, Elaphites, concelebrare, nurus!
Vos prima istius ferretis praemia palmae,
Atque novus Vati surgeret inde decor.
Scilicet ingenuo num ditior ulla Poetae
Materies lecti carminis obveniat,
Quam vos in multam cum noctem non sine cantu
Alternis choream ducitis ordinibus
Ad blandae numeros citharae? Quae gratia! qui tunc
Vultus! quae moti corporis illecebra!
Ut festo circum sonuerunt omnia plausu!
Ut micuere pedes, ut micuere oculi!
Quid non hic pulcrum est, laetumque, et amabile? quid non
Ipsa suo genitrix finxit honore Venus?
Atque ego non alia magis optem degere terra,
Quodcumque hoc aevi stat, superestque mihi,
Artibus aut alibi florere inglorius otî
Urbibus insanis major, et Aonidum
Alternare bonas studiis agrestibus artes
Suaviloquos inter carminis artifices.
Et modo puniceae exortum praevertere lucis,
Retiaque agminibus tendere squamigeris,
Et modo Dalmaticos telo configere turdos
Venator praeda pennipotente gravis:
Hibernasque hilari noctes producere ludo,
Laetari et donis, Bacche benigne, tuis.
Donec, sed tarde, matura aetate senectus
Compleat extremos absque dolore dies.
Ut solet aerium in sylvis antiqua cupressus
Victa aevo, aut quercus ponere lenta caput
Nec mihi quisquam aliis instauret funera terris,
Aut alia malit ponere corpus humo;
Sed tumulum exiguum parvi prope littoris oram
Hic, ubi frigentes alluat unda pedes,
Constituat, varioque ferat de flore corollas
Atque hederas, fronti debita serta meae.

---

Auctores varii, Carmina. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/rastic-dz-c.xml.
