# Carmina 2.2.97-142

Auctores varii, Carmina, ELEGIARUM LIBER, ELEGIA II. AD CLARISSIMOS VIROS MICHAELEM DE SORGO ET MATTHAEUM DE GEORGIIS DIU…, lines 2.2.97-2.2.142. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/2.2.97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/2.2.97

Quodque magis sacrum est mortalibus inter amicos,
Per quae fecistis vulnera uterque, precor.
Vita voluptati non est servire, nec inter
Quaesitas hilare est vivere delicias:
Nec vita est choreis, nec tam jucunda theatris,
Vivitur unanimi quam bene amicitia.
Ni vos Alcinoumque, procosque putatis Ulissei
Vixisse ingenuo suavius Actorida.
Anne quod Italicis procul e regionibus, usque
Interclusa, mari dissidet Hadriaco,
Artibus ignavi quodque haud bene flexilis otî est.
Antiqua iccirco displicet Illyria?
Extulit Illyricis at vero in gentibus ipso
Liberum ab exortu dia Ragusa caput.
Haec genuit vos; haec eduxit patria tales;
Haec eadem vobis posse placere dedit.
Unde ergo ignotae haec telluris tanta cupido?
Quodve potest patrio carius esse solum?
Quo dulci Genitrix longaeva exspectat amore,
Et revocat moestis Sorgoidem lacrymis,
Anxia quoque manus inter suspiria tendit
Optimus, et vita frater amabilior.
Quoque ambos sociae jucunda ad munia vitae
Invitat blando flebilis obsequio
Omnis Amicorum longo grex cognitus usu,
Fidus et alternis tam bene in officiis;
Ragniadae genimi, quorum sapientia saeclum
Romano eversum fulminat eloquio,
Lucejusque, gravis species rediviva Catonis,
Publica privatis commoda qui antetulit
Semper, et ille minor clara de stirpe Georgi,
Ille tuae, Sorgo, duxque comesque viae.
Et dubitatis adhuc alacri transmittere pontum
Abiete, amicorum protinus et ruere
Talium in amplexus, inque oscula? Proh! potuit vos
Tam caris quidquam vellere pignoribus?
Sed quinam hic subitus nostras allabitur aures;
Crebrescitque magis atque magis fremitus?
Nescio quid laeti mens augurat. Eja! Georgy,
Tempore post longo denique visus ades?
Salve animi, salve pars o carissima nostri,
Per pelagi salve multa pericla redux!
Jam datur alternis haerere amplexibus, atque
Usque diem optato ducere colloquio
Quam mihi nunc pulcre est, te, udlcis Amice, recepto!
Quidve usquam nobis laetius esse potest?

---

Auctores varii, Carmina. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/rastic-dz-c.xml.
