Latin · Elegiac couplet
ELEGIARUM LIBER, ELEGIA IV. AD FULVIUM IN SICILIAM PROFICISCENTEM
Auctores varii, Carmina 2.4
Unproofread scanNot analysed yet
Qui novus hic Siculas amor invisisse Puellas?
Siccine tu nostrae tam cito amicitiae,
Oblitusque puellarum es, quae maxima turba
Extremo flens te a littore prosequitur?
O ut praestanti ante alias notissima forma,
Atque una ante alias flebilis Asterie,
Vidit ab aeria ut dantem te vela fenestra,
Protinus a parvis exhibuit laribus
Externata, amens? Strophio non illa fluentes
Collegisse memor, fasciolisque sinus,
Illa nec unguentis comptos perfusa capillos
Ibat perjuram scandere certa ratem.
Qualis ab Actaea deserta Ariadna carina,
Orbaque Iasoniis Hypsipyle in thalamis,
Per populos ibat praeceps, portusque petebat
Credula te crebra sic retinere prece:
Has te ego per lacrymas, per sanctum et nomen Amoris,
Perque aliquid nostri si tibi dulce fuit,
Oro, querelarum atque hujus miserere doloris,
Nam potes, et reduci littora carpe pede.
Illa ego sum blando Veneris tibi cognita lusu
Corde tibi quondam carior atque oculis.
Quam fugis! heu notos, precor o, semel adspice vultus;
Asteries lacrymas, barbare, cerne tuae.
Quam petis, infidis Trinacria terra puellis
Nomen adhuc memori servat ab historia,
Audin' uti succincta latrantibus inguina monstris
Scylla, resorptisque ut vasta Charybdis aquis
Inferat exitium impulsis miserabile nautis?
Hoc aliud quidquam forsitan esse putes,
Diva puellarum Siculas quam facta per oras,
Naufragia incautis unde tot orta viris.
Perfidior Scylla meretrix est, atque Charybdi,
Utque mare, inconstans, insatiata, rapax.
Non tot navifragus, turbantibus aequora nimbis,
Corpora caeruleis mersit Orion aquis,
Perdidit aut bello mars impius, atraque pestis,
Nec pluviae antiqui Deucalionis aquae,
Non et tergemina tot cuspide subruit urbes
Neptunus, feretro corpora quot juvenum
Infandum! imposuit meretrix. Ah! consule, Fulvi,
Ipse tibi; ah! dubios verte, age, verte pedes.
Talia cum gemitu dicentem et plura volentem
Dicere formosam deseris Asterien,
Inceptosque urges cursus haud segnius undis
Surdior, immotis barbarior scopulis.