# Carmina 3.1.1-46

Auctores varii, Carmina, EPISTOLARUM LIBER, EPISTOLA I. AD GEORGIUM FERRICHIUM FABULARUM AUCTOREM, lines 3.1.1-3.1.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/3.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/3.1.1

Gallica Teutonicis contraria castra maniplis,
Sarmaticasque acies, et pinguia caedibus arva,
Et quaecumque nihil didicisse juvabit, omitto
Quaerere, inutilium non segnis transfuga, contra
Impiger utilium sectator; moribus et me
Noscendis totum addico. Sic fiet, ut ante
Si quid peccatum in vita est, detergere discam,
Meque intra proprios cogam consistere fines,
Dum satago humanos penitus dignoscere mores,
Nostra quibus tantum pollet natura, vigetque,
Impietas quam post pecudes detrudere certat.
Prima verecundos revocavit fabula mores,
Naturaeque viam digito monstravit, et acre
Indixit vitiis bellum, haud cujusque notando
Turpia facta palam, sed clam sumta atque pudenter
Nunc persona hominis, nunc arboris, atque caballi.
Sic delectando juvit, juvitque monendo
Ante Phryga Aesopum, Thracisque poemata Phaedri;
Quorum hic versibus, ille autem sermone pedestri
Simplex argumentum animis posuere tenellis,
Longe infra Satyrae fines, et comica scripta
Aetatis primae doctores atque magistri.
His non deterior vates Venusinus, in arte
Quid posset, docuit, convivia dum parat ille
Rusticus urbano muri mus, plenaque vulpes
Dum prodire cavo non quit, quem macra subisset.
Horum a principiis ad tempora nostra perenni
Annorum serie neglecta est fabula, acuti
Donec Fontaeni consurgeret aemula virtus,
Quam generosa tulit felici Gallia partu,
Gallia doctorum mater fecunda virorum,
Quae potis et socco scenam et calcare cothurno.
Post hunc nonnulli, quorum haud ignobile nomen,
Ad Tamesin Gaeus, Tuscum Pignottus ad Arnum
Par opus aggressi miseram fecere ruinam;
Nec pulcrum ingenium, numerorum aut mira venustas
Profuerunt quidquam, rerum nec lucidus ordo.
Nam semota nimis vulgi a ratione sequuti
Naturaeque ipsi non responedentia rectos
Haud bene restituunt exempla per invia mores,
Nec mala naturae designant, sed quod ab arte
In vitam invectum est, melius comoedia possit
Quod risu, aut mordax satyris purgare Thalia.
Inde fit, ut possint (fateor) scripsisse libellum,
Quem legat in media Lais formosa Corintho,
Dum nugatores inter vult docta videri.

---

Auctores varii, Carmina. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/rastic-dz-c.xml.
