Latin · Dactylic hexameter
EPISTOLARUM LIBER, EPISTOLA I. AD GEORGIUM FERRICHIUM FABULARUM AUCTOREM, lines 3.1.47-3.1.89
Auctores varii, Carmina 3.1.47-89
Unproofread scanNot analysed yet
Verum a natura deflectunt no secus, atque
Qui speculatus avem ramo super arboris auceps,
Trajicit explosa frondes, vurgultaque glande;
Ales at intactis volitans exterrita pennis
Ad dulcem remeat nidum, natosque revisit
Consilio huic dispar nil tu moliris inepte,
Sed quas quid deceat personas, quid loca, quid res
Usque memor, naturae incedis simplice vultu,
Qualem nulla habeat meretrix, sed nobile adepta
Conjugium virgo, aut magni matrona tyranni.
Detrectavit epos commune per Itala regna
Circumferre Maro: tu tanta exempla sequutus
Sumere ab externo segetem indignaris acervo;
Fundamenta operis patria sed quaeris ab ipsa,
Et cives pariter catus, et lactare tribules,
Dum prisca Illyricae quae sunt proverbia gentis
Parvo fabellarum aperis, ornasque libello.
Sic patrias ostendis opes, et commoda spargis
Non fluxa in vulgus. Stupet inscia turba legentum,
Quae tulerit nostrae sapientia mascula gentis.
Quae neque saltandi, neque dat praecepta bibendi,
Verum ad virtutem mores informat, et aptis
Imbuit exemplis mentes, animosque tenellos,
Ut possint, cum mox suberit maturior aetas,
Et patriae, et caris tamdem prodesse propinquis,
Turpi ab avaritia cavisse, at parcere sumtu,
Et frugi esse, atque invidiam compescere, et iram,
Acrius et quavis fugisse mala otia peste,
exercendo bonas artes, agrumve colendo.
Moribus ex istis porro, vitaque virili
Magnanimi vates exorti, qui ore rotundo
Carmina divinum Lucretî imitantia carmen
Arcibus intulerunt Latiis, magnoque Quirino,
Et merito quibus ipse parens applaudat Homerus,
Cum audiet Iliacas acies, tractataque quondam
Bella sibi. Quid? num Siculas egisse capellas
Est minus, aut docti ad normam scripsisse Catulli?
Interea summo Rhacusae it gloria caelo.
Quam numquam illius pigeat (tibi spondeo) alumni,
Lucida qui exiguo deducere carmina filo
Ad citharam Phaedri potuit, tenuesque Camenas
Multum laudandus, Musae quia sponte sequuntur
Jampridem assuetae non vota ad inepta vocari.