# Carmina 3.1.90-120

Auctores varii, Carmina, EPISTOLARUM LIBER, EPISTOLA I. AD GEORGIUM FERRICHIUM FABULARUM AUCTOREM, lines 3.1.90-3.1.120. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/3.1.90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/3.1.90

Ac ne forte putes facilem legisse tuis te
Materiam numeris, ut cum dictata magistri
Dant pueris, quaeso, paucis ita collige mecum,
Ut facilis minus est epicis res comica rebus
Angustos propter fines, et verba, stylumque
Communem, longe sic vincit fabula soccum,
Quae omnia versiculis paucis panditque, secatque,
Nec licet obscurae minimum, doctaeque videri,
Vulgarique ex usu convenientia verba
Deligit, et sola est brevitate diserta, placetque
Non secus, ac per saxa fluit qui interlita musco
Rivulus illimis villam prope ruris amoeni,
Et purae leni cursu pellucet aquai:
At Rhodani praeceps vasto cum murmure flumen
In mare fert Ararin, haurit spectantia mirus
Corda pavor, mediisque anceps vox faucibus haeret.
Quod multis opus est? quot habet fabella poetas?
Ast elegi innumeros, multos epigramma facetum,
Carmen et heroum, et comoedia. Rectius ergo
Quod pueris possit carmen placuisse, virisque,
Hoc mediocre genus censere cave. Veluti non
Est satyra, aut summi mediocris epistola Flacci,
Sic illum mediocribus annumerare poetis
Usque veto, qui dum satagit componere mores
Immemor haud delectandi punctum tulit omne,
Lectorisque egit jucundo carmine mentem
Per mare, quo voluit, per sylvas, ruraque, et urbes
Gnarus ovem, et saevum proprie induxisse leonem,
Et sublime hominum genus, alituumque, novos par
Sufficere affectus semper praedivite vena
Optimaque a quovis educere gramine mella.

---

Auctores varii, Carmina. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/rastic-dz-c.xml.
