Latin · Dactylic hexameter
EPISTOLARUM LIBER, EPISTOLA III. AD JACOBUM BETONDIUM SPONSUM NOVELLUM, lines 3.3.1-3.3.41
Auctores varii, Carmina 3.3.1-41
Unproofread scanNot analysed yet
». . . . . . . . Te nostrae, Vare, myricae,
Te nemus omne refert; nec Phoebo gratior ulla est
Quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen. «
Nil admireris, tibi quod munuscula sero
Nostra ferens adsim, et quod ego desiderer unus,
Cum tibi cycnaeo tot plaudunt carmine vates;
Ille ego, quem tu adeo tali es complexus amore,
Ille ego, qui te adeo tali complector amore.
A scribendo etenim, Pindi et per inane vagando
Me, teneas ut vera, pudor deterruit infans
Ne arguerer blandos inter malus anser olores.
Verum ubi nunc omnes, Maeandria turba, quierunt
Cycni, et mane salutantum omnis desiit unda,
Accipe, Betondi, quae mittit amicus, et olli
Plaude, habeat si quid dignum sapiente, bonoque.
Sanctior augusto mos hic solemnis honore
Atque hominum priscis, notusque recentibus aeque
Qui facibus datur, et servatur ubique maritis,
Et cui forma decens pompae cumulatur honestae
Sacrorum ritu, pactisque ad sidera votis,
Dicite qui sapitis, per quem venit, unde datus, cur?
Non ego de officiis vitae nunc certo maritae,
Aut quaenam in natos est matri, aut gratia patri;
Scilicet hoc unum quaero: quid nuptiae? et ecquid
Hoc voluit ritu indicto nature monere?
Omnia dispicias si magni haec moenia mundi,
Orbem terrarum, tractus maris, aeris auras
Quam vario videas animante scatere referta!
Atque adeo sylvis campisque patentibus errant
Innumerae pecudes, pictis petit aera pennis
Turba ingens volucrum, liquido nant aequore pisces,
Natura ingenioque cohors atque indole dispar,
Vulgivaga exercens, tetraque libidine lustra,
Cognatis maculis contenta, sed inscia formae.
Sic unam ex alia reparant in tempora prolem,
Instaurantque vices, brevis aevi, et debita leto
Corpora, ne quando intereat genus omne peremptum
Sed prudens recti, et moris natura pudici
Altius intendit quiddam, et praestantius ultro
Largita est homini, dum oculis sentire, et honestam
Edixit speciem pulcra distinguere forma;