# Carmina 3.3.128-151

Auctores varii, Carmina, EPISTOLARUM LIBER, EPISTOLA III. AD JACOBUM BETONDIUM SPONSUM NOVELLUM, lines 3.3.128-3.3.151. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/3.3.128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/3.3.128

Ah! nihil officium, nihil ipsa est denique virtus
Praeterquam vox, et sonitus, vel nomen inane,
Connubii si forte velis concludere fines
Tanrum inter nostra haec humanae commoda vitae,
Fluxa, incerta, operosa, pusilla, et inepta, quibus non
Naturae haec possit moles contenta quiesse.
Altius ergo animis quiddam, et divinius, atque
Magnificentius est spectandum, quo imbuit, ad quod
Nos voce impellit mater natura potente,
Seu potius Deus, ille Deus rerum et melioris origo
Atque opifex naturae, cui natura ministrat.
Scilicet ille hominem caelo miseratus ab alto
Magna mente creat, magnique dat esse capacem
Consilii, et volucri ad superos vi tendere mentis,
Degeneremque indignari et contemnere terram:
Alte participem sortis, genitumque beata
Olim in fata immortali sic destinat aevo.
Hinc omne officium, hinc omnis virtutis honestas;
Hinc homo per connubia legitimosque hymenaeos
A brutis sine lege vagis secernitur, atque
partes ipse suas, virtutemque agnoscit; amantum
Hinc crescens proles exemplo imbuta parentum
Illum sponte colit merito pietatis amore,
A quo principium omne, in quem est rerum exitus omnis.

---

Auctores varii, Carmina. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/rastic-dz-c.xml.
