Latin · Dactylic hexameter
EPISTOLARUM LIBER, EPISTOLA IV. AD ADOLESCENTEM AMICUM DUBIAE SPEI, lines 3.4.1-3.4.51
Auctores varii, Carmina 3.4.1-51
Unproofread scanNot analysed yet
Quid faciam potius vacuo nunc rure solutus,
Liberaque impendam queis otia rebus honeste
Fallere languentis dum conor taedia vitae,
Quam tecum ingenuas Musarum aliquando per artes
Colloquar, et presso delibem carmine, qui sit
Finis amicitiae, qua se tenus exerat usus
Illius, unanimesque inter quae jura sodales?
Haec ego praeteritis vigilavi noctibus: haec nunc
Ultro tibi expediam; tantoque libentius istas
Doctoris tecum tribuam mihi, Pontice, partes,
Quo mihi plus veri sermonis egere videris
Jampridem, dubius primum mihi detulit ex quo
Rumor, te in pejus vitam vertisse priorem.
Jungere amicitiae quidquid mortalia nexu
Corda putes, diamque humano pectore flammam
Gignere, vel tu hoc affectum, vel dixeris usum
Posse, unumque duos sentire, idemque cupisse;
Caelesti oblatam dicas rem minere Divum,
Nil moror utrumvis: firmo nostra undique talo
Stat ratio, neque enim haec nimium quaesisse laborat;
Quin magis officium unanimi nos, Pontice, amici
Vestigare decet, vetus et quibus arctior actis
Gratia consistat, majoraque robora ducat.
Primum ab amicitia impensis explodere curis
Somnia quemque velim, fictasque abolere Chimaeras,
Queis illam misere corrupit falsa vetustas
Olim, ast in populos manavit fabula discors,
Stultisque infecit rem sacram erroribus. Illa
Thesea, Pirithoum, et furiosi finxit Orestae
Prodigia, et Phthium male sana creavit Achillem.
Scilicet a vero quae tam sunt absona, quantum
Humanos colubri prodisse e dentibus artus,
Aut volucrem Thebis cecinisse aenigmata Sphingem,
Motaque sponte Deûm simulacra, bovesque locutas.
Quidquid enim exacto deflectit limite veri
Judice damnatur natura: quisquis et hujus
Legibus abludit, caecis ambagibus ipsum
Se misere impediit. Sed enim vis noscere, simplex
Quid natura velit? Gaudet mediocribus illa
Providaque utilium sectatrix vana refugit.
Quapropter mihi ne nubes, et inania captet
Quisquam, aut ampullas et sesquipedalia jactet
Sensa animi, mentisque emotae velle videri
Gestiat, insigni donari qui cupiat se
Laurea amicitiae. magna et praeclara professi
Plerumque exiguum praestant. Pars maxima quorsum
Fucat amicitiam scurrili vana colore,
Et tragicam quarit matronae imponere larvam
Omnia magna crepans? Magno hanc constare labore,
Et vulgare nihil fungi, sed sanguine pasci,
Fortunis, fama, et cruciatu affirmat amici.