# Carmina 3.4.149-194

Auctores varii, Carmina, EPISTOLARUM LIBER, EPISTOLA IV. AD ADOLESCENTEM AMICUM DUBIAE SPEI, lines 3.4.149-3.4.194. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/auctores-varii-2/carmina/3.4.149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/auctores-varii-2/carmina/3.4.149

Quem quid amicitiae finem posuisse negemus,
Utilitas si prima fidem fundavit, et aequum
Et jus? quae tu non quidquam spientius ipsa
Deripias ab amicitia, quam corpus ab umbra
Si fors abstraxisse, animumque a corpore certes.
Quidquid erat, primos animis quod mollibus ignes
Funderet, utilitas primos sociavit amicos:
Haec quoque nos ipsos istum pellexit in usum
Suavis amicitiae, qua tot consuevimus annos.
Teque mihi primum studiis communibus, atque
Moribus ingenuis, et simplicitate pudica
Devinxit, celerem irasci, flectique benignum.
Profuit ambobus parili pietate vicissim
Nostrorum alternas animorum evellere spinas
Optima sectando pariter, pariterque monendo:
Auribus et fidis committier omnia tuto
Sensa animi potuisse, merum quod nectar, et ipse
Succus amicitiae est, et pulcri fructus amoris.
Qua quisquis penitum tangi dulcedine sensum
Non sentit, procul humanis a moribus exul
Protinus iligna tollat jejunia glande.
Quin etiam facilesque jocos, facilesque lepores,
Ridiculisque salem urbanum conspergere rebus,
Multum in amicitia nostra potuisse fateris.
Quae res invidiae careat si dente maligno,
Iraque atque odio si secludatur ab omni,
Ac modicos parce si depromatur in usus,
Discincti paucos cum inter nugamur amicos,
pabula amicitiae mirum quam laeta ministret!
Dum nimium segnes prohibet languescere mentes,
Tardaque blandidulo dispellit taedia risu.
Nulla filix teneris damnum praesentius herbis
Intulit, et tenerae subduxit pabula messi,
Lenta ut amicitiam dissolvunt taedia, et atra
Absumunt imas sanie, taboque medullas,
Et gelidam virus laxis compagibus afflant.
Praeterea asperitas procul inconcinna facessat
Omni ab amicitia, feritas et rustica morum.
Illa mihi potius conjunctio quippe videtur,
Setigerumque suum, vesanorumque leonum,
Non hominum esse, ubi ego quaecunque probavi,
Ilicet oppugnes tu asperrima tollere contra
Cornua, et insanas rixas movisse paratus.
Quo misere aegrotat lymphatus Caepio morbo,
Ut fruere incepit semel haud re laetior ulla,
Quam cum dissentit caris violentus amicis.

---

Auctores varii, Carmina. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/rastic-dz-c.xml.
