Latin · Dactylic hexameter
EPISTOLARUM LIBER, EPISTOLA IV. AD ADOLESCENTEM AMICUM DUBIAE SPEI, lines 3.4.195-3.4.240
Auctores varii, Carmina 3.4.195-240
Unproofread scanNot analysed yet
Altera quin etiam gravior diffusaque longe
Latius est, atque huic pestis contraria pesti
Caecus adulator: foedum, servileque probrum!
Forsitan hoc etiam prosit novisse: suopte
Ut nihil arbitrio curat vixisse! alienos
Ut sese vafer ad mores accommodat! utque
Iram, odium, luctus, terrorem, gaudia, amores
Explorat, vultumque, et lumina servat amici!
Irasci, odisse, atque eadem mutatus amare
Cum ipso, mentiri omnia, laudare omnia, sed nil
Sentire, aut tacita diversum volvere mente.
Planius haec eadem et melius vis? sylla paternas
Postquam Faustus opes, atque oblimavit avitas,
Faustus vapparum stolidissimus, atque nepotum,
Et postquam coepit de tot modo rebus habere
Nil, nisi villam, equum, et uxorem, sortisque beatae
Relliquias magnas, Burrhi balatronis amores,
Instituit subito fortunae damna prioris
Ingenio, seraque catus pensare Minerva,
Differtam et libris villae addere bibliothecam.
Quapropter structo ille fenestram pariete circum
Claudit, ubi cum pulvino vix parva locari
Sella queat, regumque super busta, effigiemque
Magnanimum heroum valvis bipatentibus addit,
Sumeret unde novae leges exemplaque vitae.
Mox invitatum lauta ad convivia Burrhum
Praeclaram ducit convisere bibliothecam.
Fornice in angusto librorum splendidus ordo
Hic erat: aurati plutei: membrana recensa
Pumice, fusca notas, et multo discolor auro,
Scriptoremque suum titulo testata rubenti.
Quid plura? haud locus hic ullus mediocribus: ipse
Namque repertores doctrinarum, atque leporum
Dispositos pulcra Faustus delegerat arte
Hesiodum, Archilochum, et cantorem fortis Achilei,
Chrysippum, docto stipatumque platona menandro,
Compluresque alios: quos vidit ubi ordine longo
Burrhus, Aristophanis palmam porrexit utramque
Ad Nubes: sed nullus Aristophanes ibi erat, nec
Ullus praeterea liber. Ergo quid? Omnia ficta,
Et tantum liquido per murum ducta colore
Librorum species, segetem mentita Minervae,
Et domini fucus, figmentum, insania, nubes.
Burrhus ad haec; Non, o vesani macte cerebri
Fauste, exclamavit? Non. Sed caelo extulit acre
Judicium egregii functum novitate reperti.