Latin · Dactylic hexameter
EPISTOLARUM LIBER, EPISTOLA IV. AD ADOLESCENTEM AMICUM DUBIAE SPEI, lines 3.4.285-3.4.326
Auctores varii, Carmina 3.4.285-326
Unproofread scanNot analysed yet
Cui incorrupta fides, et nuda modestia cordi,
Et sua posthabuit qui alienis commoda rebus?
Qualis Pisonum minor est, quem candida culti
Simplicitas animi, morumque urbana supellex
Illa virtutis sublimem in sede locavit,
Ut nihil elato verear promittere versu?
En tibi, tantopere quem frustra quaeris, amicum,
Si modo te stimulis natura exercet eisdem,
Atque parem sentire dedit virtutis amorem.
Quare in amicitia hic tibi murus alienus esto,
Te dignum legisse virum, teres atque rotundus,
Qui nihil in vita cupiat purgasse priori.
Omnis amicitiae solido fundamine semper
Prima basim jaciat virtus: virtute remota
Tendere non ultra possis, praestare nec ullum
Factum aliud, tenuis praeterquam nomen amici
Ceu quae cum Gallae est moechis concordia Gallo.
Nec tamen ille boni famam mercatur amici,
Qui sola tantum vitute involvere sese
Contentus, male sprevit cetera: sit licet ille
Fabricio, prisco sit par probitate Catoni,
Punctum in amicitia nequeat tamen omne tulisse.
Illius est virtus etenim quasi gemma: sed auro
Includas gemmam, cupias si vertere in usus,
Nam secus haud vario ludet tam pulcra colore.
Sic tu virtutis nactus fundamina firmo
Constabilita solo spatioque extructa capaci,
Ornamenta etiam quaere illius. Aedificata
Jejuno nimium domus est, et paupere censu,
Quae tantum domini non corruat in caput, et quae
Possit ab hibernis latebram praebere procellis.
Sic in amicitia virtutibus adde decoram
Ornatus speciem. Famae est Quintilla pudicae,
Unaque de priscis vere matrona Sabinis
laudo pudicitiam, miror magis: Accipe, si quis
Hanc, dicat, nolim. Quia mores nulla pudicos
Commendat species, nec tantum Juno pudica
Est, sed pulcra etiam. Doctus, jucundus amicus
Sit, comis, lepideque urbanus, amabilis idem,
Et morum facilis, vitiis qui ignoscere parvis
Possit Aristippo propior, quem vita decere
Alterno rerum possit quaecumque colore.