Latin · Elegiac couplet
CARMINA VARIA, X. AD AEOLUM PRO AMICO NAVIGATURO VOTUM EPIGRAMMA
Auctores varii, Carmina 4.10
Unproofread scanNot analysed yet
Aeole, si quando praesenti numine quemquam
Juvisti, puris flectier et precibus
Si tibi dulce fuit, nostris o annue votis,
Quae tibi nunc imo pectore concipimus.
Aeole, da madidis Eurum latuisse sub antris,
Namque potes rauci et turbida flabra Noti;
At Zephyri interea, melioris et aura Favonî
Late Hadriam Hesperiis mulceat a populis:
Namque hadriae est reduci certus freta carpere puppi
Ille, meae longe maxima pars animae,
Sorgus, quem dulci tam sum complexus amore,
Ut mihi sit vita dulcior, atque anima.