Latin · Alcaic stanza
CARMINA VARIA, II. AD MICHAELEM ANTONII DE SORGO PATRICIUM RAGUSINUM ODE
Auctores varii, Carmina 4.2
Unproofread scanNot analysed yet
Musis amicum quid juvat improbos
Ducum labores, inque homines grave, et
Innoxio foedum cruore
Imperium cecinisse regum?
Anglumque nuper non bene triplici
Functum duello? libera et Hesperidum
Arma, et triumphos, et minorem
Herculeis Carolum columnis?
Horret cruenti Musa satellitem
Mavortis: horret seditionibus
Emancipata pectora, et quae
Ambitio moveat arma vecors.
Magis verendae si Themidos pius
Quis est alumnus, si quis adhuc boni
Non immemor, rectique vivit
Justitiae, Fideique cultor,
Oblivioni Pieris eximat.
Amat Lycurgi dicere Pieris
Laudes Amyclaei, senisque
Cecropii celebrare jura.
Quicumque habendi plura cupidinem
Evasit insons, juraque civibus
Servavit incorrupta, major
Invidia, precibusque judex;
Infamibus qui et terribilis reis
Contemsit iram prava jubentium,
Aequisque repressit nocentes
Suppliciis animosus ultor,
Illum ante Atridos, Hectoraque inclytum
Atque ante Achillem musa canet; pater
Atque ipse Phoebus, et decorae
Purpurea Charites juventa.
Quod si venustis artibus elegans
Doctusque Grajae spiritum et Italae
Novit Camenae, nunc timorem,
Nunc spem animis posuisse solers;
Illum nefastis coetibus, atque humo
Sublime raptum sidera collocet
Inter, et adscribat quietis
Juppiter ordinibus Deorum.
Quam paene dixti Sorgoidem immemor
Silere, verax Musa? Modestiae
Parce o verecundae, silensque
Eximiam venerare mentem.