Latin
2 Aliud epitaphium per eundem
Auctores varii, Epitaphia Marci Maruli 2
Unproofread scanNot analysed yet
Quis iacet hic? -Marcus. -Quis Marcus? -Marulus ille,
Cuius honos terras, spiritus astra tenet.
Tanta quibus meruit tantus uir dotibus? -Orbem
Vindicat eloquio, religione polum.
Vix, puto, credibile est dominis placuisse duobus;
Hic placuit; tanto uir fuit ingenio.
Macte, uiator ades quisquis, uirtutibus esto,
Qui cupis et mundo gratus et esse Deo.