# Poemata selectiora 10.12

August Buchner, Poemata selectiora, AUGUSTI BUCHNERI X. GRATULATIONES ACADEMICAE., XII. Anno 1624. Februario 17. Ad Georgium SCHULZIUM, ? recens-DOCTOREM et. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/10.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/10.12

O Quibus modis fortuna, SCHULZI, ergo istius
Lucis sacranda erit tibi,
Tot te undiquaque quae lubentiis beat,
Quae tot te amoenit atibus?
Honor stat illinc purpura ardens fulgida,
Ac luce gemmarum micans,
Doctumque celsa laurea tibi caput,
Manum annulo ornat divite:
Inque usitato ut te salutat nomine,
Favet theatrum plausibus:
Vox una fervet, una gratulatio:
Novelle DOCTOR macte sis!
At altera de parte praeses nuptiis,
Pavone vecta gemmeo,
Sive Domiducam sive Cinxiam magis
Velis vocare, Iuno adest:
Comes puella, si fatenda veritas,
Ipsa nec inferior Dea.
Sic mille formae, mille mentis dotibus
Longe eminet suum secus.
Nil hic relictum diligentiae anxiae est,
Nil curiosae indagini:
Externa facies loquitur internum decus:
In fronte virtutum est fides.
Frons ipsa qualis, quale luminum iubar?
Oris venustas? flos genis?
Nil hic recuset sidus aureum Hesperi,
Nil ipsa Luna cedere,
In se ut reductis orbe iusto cornibus
Et plena fratre luxerit.
Quo vota tendunt amplius? felicitas
Quid asstruat maius tibi?
Iam summa tangis: tota nunc Virgo tua est:
Hanc Diva donat Coniugem.
Nec illa pugnat: ecce candidam manum
In vincula prompte ut porrigat?
In vincula, quae dissolverit nemo dies,
Quam quae suprema luceat.
Sic fata spondent, sic recepit Atropos
Nens auream vobis ovem.
Ite o beati Coniuges! ite o boni!
Quocumque Hymen vester vocat.
Nil vos morabor amplius: dixi satis
Huius diei gaudia.
Sed illa noctis quae sequentur (quid rubes?)
Sponse ipsemet canas, rogo.
Tibi hic labor debetur. At vos posteri
Gaudete, venturum genus.
Nil vincula ista, nil faces, nil hic amor
Vulgare spondet aut leve.
REUSNERA Virgo est: quicquid inde nascitur,
Latere nescit, publicum est.

---

August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml.
