# Poemata selectiora 10.26

August Buchner, Poemata selectiora, AUGUSTI BUCHNERI X. GRATULATIONES ACADEMICAE., XXVI. Anno 1637. Iulio 4. Melchiori ALBHARDO, Juris?? Doctor.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/10.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/10.26

QUot Batavi, et mediis defixa Britannia in undis,
Visaque Celtarum regna, ALEBARDE, tibi,
Pars minor est, celebranda tamen, quod laudis adeptus;
Maiorem Themidos reddere spondet amor.
Haec tibi primaevae traduxit tempora vitae,
Et iuvenile acri torruit igne iecur:
Nunc sed enim cunctos sociam se tradit in annos,
Amplexusque ligat, et petit ipsa tuos.
Sed neque ducenti, quae detur foederis arrha,
Deficit, in digito pronuba gemma micat.
Induiturque tibi frons libertatis amictu
(Servitii impatiens nam generosa Dea est.)
Quae non inde pius Genitor sibi gaudia carpet?
Haec diuturna illi, sed tibi honora fluant.

---

August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml.
