# Poemata selectiora 10.27

August Buchner, Poemata selectiora, AUGUSTI BUCHNERI X. GRATULATIONES ACADEMICAE., XXVII. Anno 1638. Martio 13. ? GERLACHIO, Magistro.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/10.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/10.27

HIat sititque turbide titulos novos,
Et saepe quaerit artibus parum bonis,
Ambitio caeca, nec sui satis memor;
Modesta virtus non sine pudore appetit,
Et acquiescit, si quod obtigit decus,
Nil intumescens, illa dum improbe utitur
Cristasque tollit, ceteros fungos putans,
Umbrasve inanes. Non te, amice, non tenet
Hoc vanitatis futilissimae genus;
Novusque decorat te, nec infatuat honor.
Qui testis eruditionis cum tuae
Sit luculentus, ut semel collatus est;
Modestiaeque, quod bene accepto uteris;
Tibi vehementer grator, atque opto unice,
GERLACHE, duret ille ut in longum tibi,
Tum digna mens honore quae tali fuit,
Ornatior suo usque et auctior bono!

---

August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml.
