# Poemata selectiora 10.33

August Buchner, Poemata selectiora, AUGUSTI BUCHNERI X. GRATULATIONES ACADEMICAE., XXXIII. Anno 1647. Aprile 29. Johanni? ZIMMERMANNO, Dresdensi, Magistro.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/10.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/10.33

VIginti et octo transiere labendo
Undae instar anni, cum tuum Patrem, JANE,
(Nostro Lyceo namque tum dabat civem
Probumque sobriumque, qualis in praesens
Celebraris ipse,) qua tuum modo lauru
Caput induo ornans, indui atque praecinxi,
Sophiae deinceps ut Magister audiret;
Quod nunc tibi etiam proprium venit nomen.
Ille interim te genuit, atque iam Vates
Et Praeco Numinis omnium arbitri, hucusque
Processit hactenus, alter infula a summa
Ut fulgeat apex, primus ipse Levita.
Ut aemulator patriae hactenus laudis,
JANE, exstitisti strenuus, ita fortunae
Decurre deinceps patriae ordinem felix;
Quin, quod Pater precatur ipse, transcende.
Quod si negatur ire longius, gaude,
Gaude occupare patrium tamen culmen.

---

August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml.
