Latin
AUGUSTI BUCHNERI X. GRATULATIONES ACADEMICAE., XXXVIII. Anno 1654. Septembre 26. ISAACO LEIKERO, AugustoJuris? Doctori.
August Buchner, Poemata selectiora 10.38
Unproofread scanNot analysed yet
LEIKERE charum ter tribus caput Musis,
Vetusque cura, cum tibi dies primae
Irent iuventae, et mollior flueret aetas,
Totumque nondum vindicaret Astraea:
Quamvis eadem non minus sibi gratae
Nunc quoque subire gestiant per aetatem
Tuos penates, cum negotiis pausa est,
Et ludo amoeno recreare cessantem:
Ut nunc triumpho totus, ut tibi plaudo
De purpura alta, qua Themis modo donat
Tuos labores, annuloque, quo dextram
Sibi ornat obligatam et arctius nectit,
Simulque honoris adicit eminens nomen!
Cape tanta laetus praemia, cape, LEIKERE,
Captisque longe fruere! ita usque pro voto
Respondeat fortuna, et albus annorum
Decurrat ordo! sic malum omne, quod vexat
Uritque Iustum, visque saeva fraudesque
Furto nocentes, et calumniae ars omnis,
Tibi terga vertat, nec tibi ullus imponat
Satorque litis, improbusque depactor:
Qui iura fingit, vera iura quibus vertat,
Aut callide deludat, ut nefas vincat,
Iniquitas triumphet, aequitas ploret.