Latin
AUGUSTI BUCHNERI X. GRATULATIONES ACADEMICAE., XLI. Anno 1655. Aprile 26. Henrico BAUMANNO, Torgensi, Magistro.
August Buchner, Poemata selectiora 10.41
Unproofread scanNot analysed yet
ULles tenebras, quibus iners alte latet
Velut sepultum vulgus, et lucem fugit,
Dum sordida sequitur, acris, et sui sciens
Virtus recusat, nubila indignans pati
Umbrasque segnes: emicat, caelum petit,
Procata honores; si malus livor negat,
Tum praemium ipsa maximum solvit sibi;
Quod nulla vis inimica, non ullus furor
Eripiet umquam: quippe quod inibi est situm,
Quo pertinere casus et fors haud valent.
BAUMANNE gaude! nil tibi virtus negat,
Industriae nil pervigil labor tuae:
Et quicquid ambiisti, hoc impertit favor
Iusti Brabeutae. Splendet in laeva annulus
Auro coruscus, lucida gemma nitens:
Punicea doctum mitra praecingit caput:
Magister audis. Carpe, quae capis, bona,
Atque alia pollicere de partis tibi.
Fecundus honor est: alter alterum parit.