# Poemata selectiora 10.41

August Buchner, Poemata selectiora, AUGUSTI BUCHNERI X. GRATULATIONES ACADEMICAE., XLI. Anno 1655. Aprile 26. Henrico BAUMANNO, Torgensi, Magistro.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/10.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/10.41

ULles tenebras, quibus iners alte latet
Velut sepultum vulgus, et lucem fugit,
Dum sordida sequitur, acris, et sui sciens
Virtus recusat, nubila indignans pati
Umbrasque segnes: emicat, caelum petit,
Procata honores; si malus livor negat,
Tum praemium ipsa maximum solvit sibi;
Quod nulla vis inimica, non ullus furor
Eripiet umquam: quippe quod inibi est situm,
Quo pertinere casus et fors haud valent.
BAUMANNE gaude! nil tibi virtus negat,
Industriae nil pervigil labor tuae:
Et quicquid ambiisti, hoc impertit favor
Iusti Brabeutae. Splendet in laeva annulus
Auro coruscus, lucida gemma nitens:
Punicea doctum mitra praecingit caput:
Magister audis. Carpe, quae capis, bona,
Atque alia pollicere de partis tibi.
Fecundus honor est: alter alterum parit.

---

August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml.
