# Poemata selectiora 10.8

August Buchner, Poemata selectiora, AUGUSTI BUCHNERI X. GRATULATIONES ACADEMICAE., VIII. Anno 1620. MenseSeptembre Ad Johannem Christophorem, Suecum, Magistrum.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/10.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/10.8

OMne genus molestiarum messis opima diluit:
Postque periculosa belli, proeliorum et pulveres,
Prodigosque lucis ausus, caede conspersus manum
Horridam miles cruenta laureum aspirat decus.
Sic quia hactenus fuisti Palladi addictum caput,
Et tua pro pate adortus fundere Ignorantiam
Litterarum hostem bonarum, nil laboris improbi,
Nil vigilis pertaesus operae, JANE, nunc tandem capis
Praemium Magistri honores, et tuum victor tibi
Laurea caput virenti splendide praecingeris:
Quod tibi utile atque felix satque honorificum apprecor.

---

August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml.
