# Poemata selectiora 10.9

August Buchner, Poemata selectiora, AUGUSTI BUCHNERI X. GRATULATIONES ACADEMICAE., IX. Anno 1620. MenseSeptembre Ad Johannem BLUMIUM, Wittenbergensem Magistrum.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/10.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/10.9

LUcida Gnossiacae si condat texta coronae
Horrida semper hiems
Nubibus imbriferis,
Non poterunt clarae prospergere lucis honores,
Et facibus roseis
Pingere templa poli.
Flos quoque, secretis qui stat male notus in hortis,
Atque legi metuit
Virgineis manibus,
Purpurea non ille coma, non gratus odore est;
Nec iuvat ingenii
Vis virtusque potens,
Et quoque doctrinam commendant publici honores,
Et faciunt aliis
Prod-ea ut esse queat.
At si obscura latet, si nescia fallit in umbris,
Non sibi, non aliis
Utilis esse potest.
At tibi mens melior, BLUMI, tibi fortiter ausa
Pierii sequeris
Dum pia castra Ducis.
Qui prohibes lateant tua vota in publica, nuper
Affectata tibi hinc
Iure tuo ac merito
Accipis et titulos et clarum insigne Magistri,
Matre vidente pia,
Non sine honore gravi.
Macte animi virtute tui! tecum ista senescant,
Quin quoque nascatur
Hinc quoque maior honor!

---

August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml.
