Latin · Elegiac couplet
AUGUSTI BUCHNERI XI. ELOGIA LITERARIA., XX. Anno 1625. In TROADAS Euripidis et Senecae: ac huius a MARTINO OPITIO
August Buchner, Poemata selectiora 11.20
Unproofread scanNot analysed yet
PArve puer, miserae frustra spes ultima Troiae,
Sed tamen et Danais sic quoque mille metus,
Cum tibi deductae starent in littore puppes,
Et reditum Graiis aura nec unda dabat,
Gaude, letheum si quid sapis inter Avernum,
Sive tua Elysias possidet umbra domos;
Hic, ubi pupureo resident in gramine manes,
Quos saeva ante suum fata tulere diem.
Quicquid Thestoridae nocuere oracula, quicquid
Dulichii rapuit dextera dira Ducis,
Hoc tibi Pieridum donat labor, omnia letho
Eripiens: ipso a funere vita venit.
Te pia MelpomeneGraeco succincta cothurno,
RomanaeMusae te celebravit honor:
Nunc etiam Arctois (quis credat?) Teuto sub astris
Ille ferox docili, te canit, ore, puer;
Et patrio certat Latios aequare lepores
Carmine, post savi flebile Martis opus.
Quid gemis Andromache flavos turbata capillos?
Pone modum lacrimis, sic cecidisse iuvat.
Terrarum quacumque aperit se doctior orbis,
Hic tuus Astyanax, sed sine morte, iacet.