Latin · Elegiac couplet
AUGUSTI BUCHNERI XI. ELOGIA LITERARIA., XXII. Anno 1625. Martio 12. In BALTH. MEISNERI, Doct. Theologi Witteb. L. de
August Buchner, Poemata selectiora 11.22
Unproofread scanNot analysed yet
INDULGERE PAPAE EST: indulgentissime Praesul,
Credo equidem, utraque et largior omne manu.
Omnia permittis: caedes, periuria, fraudes,
Lustrarique vaga turpiter in Venere.
Hos ignes etiam, fugio quos dicere: summa,
Romanae quicquid profuerit cathedrae.
Corbonae certe : Masuri rubrica licebit,
Quin Paulli contra clamet Apostolicum.
At tu nae prudens nihil haec laboras,
Indulgere iuvat: Macte, age, sancte Pater!
Omnibus indulge, tibimet tute omnia primus:
Non alios urget, quod minus ipse facit.