# Poemata selectiora 11.22

August Buchner, Poemata selectiora, AUGUSTI BUCHNERI XI. ELOGIA LITERARIA., XXII. Anno 1625. Martio 12. In BALTH. MEISNERI, Doct. Theologi Witteb. L. de. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/11.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/august-buchner/poemata-selectiora/11.22

INDULGERE PAPAE EST: indulgentissime Praesul,
Credo equidem, utraque et largior omne manu.
Omnia permittis: caedes, periuria, fraudes,
Lustrarique vaga turpiter in Venere.
Hos ignes etiam, fugio quos dicere: summa,
Romanae quicquid profuerit cathedrae.
Corbonae certe : Masuri rubrica licebit,
Quin Paulli contra clamet Apostolicum.
At tu nae prudens nihil haec laboras,
Indulgere iuvat: Macte, age, sancte Pater!
Omnibus indulge, tibimet tute omnia primus:
Non alios urget, quod minus ipse facit.

---

August Buchner, Poemata selectiora. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/buchner_1.xml.
