Latin · Elegiac couplet
AUGUSTI BUCHNERI XI. ELOGIA LITERARIA., XXVII. Anno 1634. Februario 6. MarcumJohannemEricum OSTERMANNUM, ? Ex Humanitate
August Buchner, Poemata selectiora 11.27
Unproofread scanNot analysed yet
HActenus ignotas fuit interrepere silvas,
Jordanus liquidis qua ruit actus aquis;
Aut pater Eoum scandit Carmelus in axem,
Et sua divinis vatibus antra patent.
Nunc te Graia novis exercent sacra choreis,
Ascraeumque iuvat sollicitare nemus,
Unde meant puro manantes nectare rivi,
Plebeis animis quo via nulla patet.
Felix quem geminae celebrant, ERRICE, Camenae,
Ebraeumque Sophos Cecropiumque sonat:
Ipse suas Oriens palmas cui mittit amoenus:
Mittit PalladiasGraecia docta comas.
Quicquid inaccessis condit Sapientia lucis,
Seu facit illa homines, seu sacit esse Deos;
Nil latet, atque ultro sese rimantibus offert,
Hac non vulgari, cui licet ire via.