Latin · Elegiac couplet
AUGUSTI BUCHNERI XI. ELOGIA LITERARIA., III. Anno 1617. Augusto 18. In Friderici BALDUINI, Doctoris Theologi
August Buchner, Poemata selectiora 11.3
Unproofread scanNot analysed yet
IUdaei proceres, magnis gens clara triumphis,
QuibusPalaestina est curia recta, patres,
Ezriade Gedeon, vosque o Samsonia virtus,
Et Tu, quae sexu fortior ipsa tuo,
Atque alii, atque alii heroes, quorum ardua facta
Jordanis statuens flumina destupuit:
Accipite o laeti hoc sertum, quod dedicat umbris,
BALDUINI, vestris, officiosus honor.
Quicquid olivifera Sion sacer educat umbra,
Continet haec textu daedala serta suo.